John Doe Real Estate
Serving all your real estate needs
 
 

Price: $434,900

15 Vista Way, City: San Diego

Living Area: 1356 sq. ft.
Bedrooms: 3
Full Baths: 3
Fireplaces: 1 Year Built: 1994 MORE

John Doe Real Estate
123 Some Street
Some City, CA 90000
(310) 111-1111
johndoe@realestate.com

Welcome

Ut fecerat Dominus Deus cælum et terram, nulla creverat in agro herba nullumque virgultum: nondum enim demissus a Domino Deo erat imber in terram, nisi quòd ascendentibus undique aquis humus irrigabatur; ceterùm nemo erat qui agrum coleret.

Fecit igitur Dominus Deus hominem hôc modo: in corpus e limo fictum viventem animam inflavit; sic factum hominem Adamum nominavit. Hic ne solus viveret, finxit Dominus Deus genera multa animalium, quæ singula ad hominem adduxit – volebat enim dari suum cuique nomen. Dedit itaque Adamus nomina omnibus pecudibus, et cunctis volucribus cælestibus, et universis bestiis agrestibus; nec tamen ipsi Adamo comes inventus est qui ei esset similis.

Quapropter immisit Dominus Deus soporem in Adamum; tum ex dormientis corpore costam evellit. Ex eâ formavit mulierem, quam sociam viro dedit. Hìc Adamus »Nunc demum« inquit »ecce os ex ossibus meis, et caro ex carne meâ: quæ vocabitur virago, quoniam de viro est desumpta.« Hæc igitur causa est cur suæ quisque consorti vir, relicto patre et matre, soleat adhærere, ut fiant tamquam caro una.

Adamus cum uxore in horto amœnissimo, quem Dominus Deus conseverat, habitabat; qui hortus, Eden nomine, ingenti flumine irrigabatur et pulchris arboribus fructibusque suavissimis abundabat. Per hortum nudis corporibus ambulare solebant, et fructibus arborum vescebantur.

Erat tamen in horto arbor cujus fructibus Deus Adamo interdixerat: hæc erat arbor scientiæ boni et mali.

Address
City
State
searchGoogle Search